Email
Make My Homepage
RSS
  • SeniorNet
  • Google
  • Yahoo!
Join Now!
ECCE! IV St. Columba Subdues the Loch Ness Monster PDF Email


---

St. Columba Subdues the

Loch Ness Monster


Adapted medieval Latin: St. Columba subdues the Loch Ness Monster. From Adomnan's life of St. Columba the Irish saint, 545 to 615. Adomnan was the first bishop of Iona in the seventh century.


olim sanctus Columba in provincia Pictorum per aliquot dies manebant est necesse habuit transire fluvium Nesam.
ubi ad ripam advenit, aliquos ex incolis huius regionis aspicit humanites miserum homunculum quem, ut ipsi incolae dicebant, natantem paulo ante in fluvio aquatilis bestia dentibus magnis momorderat. vir sanctus haec audiens iuissit unum ex comitibus suis natare ad alteram ripam et navigium, quod ibi stabat, ad se reducere. comes ille, nomine Luigneus Mocumin, sine mora vestimenta exuit et, tunicam solam gerens, immittit se in aquas.
sed bestia quae in profundo fluminis latuerat, sentiens aquam super se turbatam, subito emergens ad hominum in medio flumine natantem cum ingenti fremitu, aperto ore,properavi. inter Lugneum et bestiam non amplius erat quam longitudo unius conti.
tum vir beatus haec videns, dum barbari et fratres timore pavent, sanctam manum elevans, signum crucis in aere facit dicens bestiae:'noli ultra prcedere; noli hominem tangere sed celeriter abi.' tum vero bestia iussu sancti viri retro velociter fugit tremefacta. fratres cum ingenti admiratione glorificaverunt Deum in beato viro, et barbari, propter miraculum quod ipsi viderant, Deum magnificaverunt Christianorum

Keith Hedges/Asterix

---

 
Home
Copyright © 2014. SeniorNet. All Rights Reserved.